라틴어 문장 검색

Vas castrorum in excelsis, in firmamento caeli resplendens gloriose.
하늘의 아름다움은 별들의 영광이고 별들은 주님의 드높은 처소에서 빛나는 장식이다. (불가타 성경, 집회서, 43장9)
Anima mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero. Cum resplenduerint iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis.
저의 영혼이 밤에 당신을 열망하며 저의 넋이 제 속에서 당신을 갈망합니다. 당신의 판결들이 이 땅에 미치면 누리의 주민들이 정의를 배우겠기 때문입니다. (불가타 성경, 이사야서, 26장9)
Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso; non dixi semini Iacob: "Frustra quaerite me". Ego Dominus loquens iustitiam, annuntians recta.
나는 숨어서도 이야기하지 않았고 어두운 땅 어느 구석에서도 이야기하지 않았다. 나는 야곱의 후손들에게 “너희는 나를 혼돈 속에서 찾아라.” 하고 말하지 않았다. 나 주님은 의로운 것을 말하고 바른 것을 알린다. (불가타 성경, 이사야서, 45장19)
BETH. In tenebrosis collocavit me quasi mortuos sempiternos.
오래전에 죽은 자들처럼 나를 암흑 속에 살게 하셨네. (불가타 성경, 애가, 3장6)
si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae erunt!
네 눈이 성하지 못하면 온몸도 어두울 것이다. 그러니 네 안에 있는 빛이 어둠이면 그 어둠이 얼마나 짙겠느냐?” (불가타 성경, 마태오 복음서, 6장23)
Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.
그리고 그들 앞에서 모습이 변하셨는데, 그분의 얼굴은 해처럼 빛나고 그분의 옷은 빛처럼 하얘졌다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 17장2)
Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
네 눈은 네 몸의 등불이다. 네 눈이 맑을 때에는 온몸도 환하고, 성하지 못할 때에는 몸도 어둡다. (불가타 성경, 루카 복음서, 11장34)
Et quintus effudit phialam suam super thronum bestiae; et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore
다섯째 천사가 자기 대접을 짐승의 왕좌에 쏟았습니다. 그러자 그의 나라가 어둠으로 변하고, 사람들은 괴로움을 못 이겨 자기 혀를 깨물었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 16장10)
Tenebrosa aqua in nubibus aeris (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:14)
illic Mevius, in celos audens os ponere mutum, Gesta ducis Macedum tenebrosi carminis umbra Pingere dum temptat, in primo limine fessus Heret et ignauam queritur torpescere musam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:5)
Illius nudat latebras ymosque recessus, In lucem tenebrosa refert, noua ducit in usum, Excusatque tropos, in normam scema reducit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:10)
Non hic ambiguo graditur Fortuna meatu, Non risum lacrimis, aduersis prospera, leta Tristibus in firmans, non mel corrumpit aceto, Aspera commiscens blandis, tenebrosa serenis, Connectens luci tenebras, funesta iocosis, Sed requies transquilla manet, quam fine carentem Fortune casus in nubila uertere nescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:5)
fugatus Miratur talem medicine cedere morbum, Sed quamvis oculus mentis resplendeat intra, Languescit tamen exterior nec ferre nitorem Sustinet empireum nec tantum fulgur Olimpi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:12)
Quo ueteres hominum possit pensare ruinas, Vult hominem formare nouum, qui sidere forme Et morum forma reliquos transcendat, et omnes Excessus resecans, regali limite gressum Perducat, mediumque tenens extrema relinquat, Vt saltem mundo sydus prefulguret unum Qui iacet errorum tenebrosa nocte sepultus, Vt sic respiret uirtus, excuset in isto Erores Natura suos, et conferat uni Quod multis conferre nequit meritumque fauoris Et laudum titulos saltem lucretur in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:7)
Precipiti lapsu fluuius dilabitur alter, Sulfureis tenebrosus aquis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION